monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 10
Si (non), quisquis patrem [non] pulsavit, puniri debet, (an hic debeat). hanc quaestionem in partes plures divisit: an tutus sit qui tyranno iubente fecit: cogitate, (quam) multa [quam] tyrannus exegerit. pro publica innocentia est non licere hoc quoque tyrannis, ut nos faciant nocentes. hoc qui cogente tyranno fecit miserior fuit ipso vapulante. illa non dicitur (impudica, quae arcessita est a tyranno; ille non dicitur) sacrilegus, qui deorum immortalium dona manibus suis tulit ad tyrannum aut qui funestas tyranni imagines inter effigies deorum immortalium consecravit.